- ATTALUS III
- ATTALUS III.Pergami Rex, cognomine Philopatov, fil. Eumenis II. pecuniâ, et splendidâ abundantique supellectile ditissimus. Plin. l. 8. c. 48. Popert. l. 3. El. 17. v. 12.Nec sit in Attalico mors mea nixa toro.Hic a Populo Romano donatus est eô regnô; cum liberos autem non haberet, eundem Populum Romanum heredem fecit, quae seges Gracchanarum seditionum; eiusque substantia amplissima Romam est allata. Nimirum in Testamento scriptum erat, POPUL. ROMANUS MEORUM HAERES ESTO: quod largâ et liberali quâdam interpretatione Romani a privato instrumento Regis, ad regnumipsum extenderunt: quod alias sine consenlu populi transire valide haud possit. Ideoque cum ait Horat. l. 2. od. 18. v. 5. 6.---- Neque AttaliIgnotus haeres regiam occupavi.Notâsse Poetam Romanos, non iure factos heredes Attali, vetus Scholiastes observat. Vide Liv. l. 58. Appian. bell. civ. l. 1. Plut. in Graccho. Berneggerum, ad Florum l. 2. c. 20. N. 2. 6. Sed Grotius docet, regna quaedam alienari posse, l. 1. de Iure B. ac P. et l. 3. c. 20. Unde Attalicae vestes pro splendidis, item conditiones Attalicae pro ingentibus divitiis. Horat. l. 1. Od. 1. v. 12.---- Attalicis conditionibusNumquam dimoveas.Propert. l. 4. El. 5. v. 24.Sectaque ab Attalicis putria signa toris.Idem l. 3. El. 17. v. 19.Attalicas supera vestes. ---- ----
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.